monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, . . . <<<     >>> 2.

1.

1 Quamlibet etiam redundantibus gratiarum actionibus, nequaquam tamen possumus beneficia vestrae pietatis aequare, imperatores clementissimi, atque beatissimi et gloriosissimi principes Gratiane, Valentiniane et Theodosi dilecti Deo Patri, et Filio eius Domino nostro Iesu Christo.
2 Nam cum post multa tempora, et persecutiones varias, quas Catholicis intulerunt Ariani, maximeque vel Lucius ille monachorum et virginum impia caede grassatus, sed etiam Demophilus dirum perfidiae caput, omnes Ecclesiae Dei, maxime quae per Orientem, Catholicis restitutae sint: in Occidentalibus autem partibus vix duo haeretici, qui obviare possint sancto concilio, sint reperti; quis est qui putet se gratiarum vestrarum fore idoneum relatorem?